Beatus Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque sal.
Vos invitare velim ad circuli
Latini Salodurensis conventiculum nonum.
Quando?
6° die mensis Iunii anno
2017°; inde ab hora quinta postmeridiana usque ad horam sextam cum dimidio
Ubi?
in conclavi K07 Gymnasii
Cantonalis Salodurensis
Quid?
Ut in sessione proxima sicut hoc in
conventiculo consilium est unâ legere quaedam colloquia
scholastica a Maturino Corderio conscripta. Quis fuerit vir, forsan
interrogatis. Natus est Maturinus
Corderius anno 1479° in Normannia. Per totam suam vitam provinciam linguae
Latinae docendae obtinuit. Docuit pueros sermonem Latinum primum in Gallia –
nempe Lutetiae Parisiorum (Paris), Niverni (Nivers), Burdigalae (Bordeaux) –
deinde apud Helvetios: nempe Genavae (Genève), Neocomi (Neuchâtel), Lausannae
(Lausanne), iterum Genavae, qua in urbe anno 1564° mortem obiit. Cum alia tum
«Colloquiorum scholasticorum libros quatuor ad pueros in sermone Latino
paulatim exercendos» Corderius conscripsit. Qui libri anno 1564° ab Henrico
Stephano excussi iterum iterumque non paucis in urbibus Europaeis in lucem
editi sunt. Et nobis hodiernis Maturini colloquia ad linguam Latinam expoliendam
utiliora sunt.
Quomodo conventiculo interesse possum?
Si conventiculo interesse
vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne
quis siti laboret.)
Bene valete!
Obiter: Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus
nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis
conventiculis nostris ut auditor interest.
Scribebam Saloduri, quod oppidulum sub Iura
Monte situm est, anno 2017°, mense Aprili